Rus Padanum - Corte Medaglie d´Oro

Venite in villam rusticam nostram saeculo duodevicesimo conditam columnisque vetustis marmore nitidis magnifice ornatam et cognoscite amoenitatem loci paucis adhuc noti, sed deliciis pleni et integritate naturae venusti.

Saepius nebula tenuissima de Pado flumine exorta involvit campum, qui tum demum splendidissimum se praebet omnibus agri culturae divitiis beatus. Item oppida in eo campo sita hospitem invitant ad serenitatem quietemque fruendam. Operae pretium est illa municipia otiose explorare, artificia non modo et monumenta praeclara tranquillo animo contemplari, sed etiam cibis delicatissimis frui, quibus uberrime praeparandis iam pridem maximam operam dabamus. Nemora salicum aliarumque arborum magnarum, quae pro anni tempestate variis coloribus oculis se praestant, ibi praesertim inveniuntur, ubi conveniunt Padus et quae flumina influunt. Quo loco sita est etiam villa rustica nostra, quae nominata est a nummis aureis. Rus antiquum est in Mantua provincia a nemore parvulo et aggere ante Secchiam flumen circumdatum, haud procul ab oppido celeberrimo Sancto Benedicto dedicato. Eo ipso loco olim Padus in duo bracchia diffluit, qui tunc insulam Sancti Benedicti complectebantur. In qua insula anno Domini millesimo amplum monasterium Polironense conditum est, quod nomen traxit ab illis duobus fluminibus Pado et Lirone.
Rus nostrum e pluribus aedificiis compositum est: primum stabula et area, quae saeculo undevicesimo ineunte more romanico-gotico artificiose exstructa sunt; hodie quoque ibi columnae atque parietes e marmore roseo e Verona importato factae et fenestrae magnificae pulchre ornatae reperiuntur; iuxta domus quinque cubiculis hospitalibus praedita, in quibus mensae, lecti, sedilia pulcherrima, quibus etiam maiores nostri utebantur. Villa rustica circumdatur arboribus, quarum multae pluribus saeculis ante satae sunt: quercus amplissima, morus quae olim bombyces alebat, cacus, quae est arbor asiatica fructus delicatissimos portans, neque cerasus deest.
Hodie rus colitur a Claudio Cobellini et familia eius. Claudius prognatus est a Bartholomaeo Petro Mondadori, qui vocabatur Bortulus. Ille Bortulus olim agrum incultum mutavit in terram fertilem, cuius fructus plurima et insignia praemia duxerunt. Ab his nummis aureis, quorum honore affectus erat, rus nominatum est.
Apud nos hospitibus licet pernoctare atque postero die prandio frui, quod constat ex alimentis in nostra regione usitatis vel etiam nostro rure genitis. Postea etiam aliquid cibi per totum diem sumere potestis. Si modo in tempore nobis adnuntiatis vos cena maiore frui velle, libentissime vobis cibos electos praebebimus gustandos, qui in nostra tantum regione parantur: tortelli di zucca, scilicet collyrae dulciculae cucurbita fartae, agnolini in brodo vel aliae collyrae carne fartae in iure, lesso con la mostarda, caro cocta cum pomis sinapi conditis, torta sbrisolona, crustulum delicatissimum ex amygdalis factum. In nostro rure artem sagittarum vel securium iactandarum temptare licet, ediscere yogam illam priscam artem Indicam vel tantummodo regionem perquirere, ubi etiam herbas medicas reperietis. Si vultis, birotis semitas campestres nostras pervagabimini, in quibus villas rusticas crebras invenietis, quarum multae temporibus antiquis Gonzagorum ducum Mantuae conditae sunt.
E vico Sancti Benedicti apud Padum voluptatis causa flumen descendere potestis; qui captu­rae piscium se dant, ab homine regione peritissimo in loca remota in Pado sita perducuntur.
In area domus mobiles et tentoria collocari possunt. Sive birotis igne aut robore hominum impulsis sive equis advenitis, omnes magno cum gaudio hospites accipiemus. Quicumque archaeologicae deditus hominibus peritis ducibus vestigia veterum scrutabitur, quemcumque autem iuvat aves observare, Padum transibit, ut in nemus integrum circa Mincium flumen situm vel in Boscinam insulam perveniat, ubi nidum faciunt aves generum variorum.
Nostra regio igitur qualibet gaudia praebet sicut pulchritudinem artificiorum et amoenitatem loci et serenitatem ruris.

Unicuique hospiti solvendi erunt triginta et duo Eurones, si unam noctem apud nos degetis, si autem duas noctes, quinquaginta et quattuor Eurones; prandium hoc pretio includitur.